MEDEA

MEDEA
I.
MEDEA
filia Aeetae Regis Colchorum ex Hypsea, vel ut alii, Idyiâ coniuge, quae Iasonem Colchos cum reliquis Argonautis profectum hospitiô suscepit. Cumque eius amore flagraret, verereturque ne incolumis non rediret, utpote quae pericula nosceret, habitâ sui coniugii ratione, docuit ipsum, qua ratione aeripedes tauros domare, et iugo submittere, draconemque pervigilem sopire, ac deinde occidere, eiusque dentes sulcis immittere, et vellus aureum rapere posset. Vide Iason, et Absyrtus. Naturâ misericordem et ab immani patris crudelitate abhorrentem fuisse scribit Diodorus. Haec postea cum Iasone raptô aureô vellere aufugit atque in Thessaliam Iolchon venit Peliamque regem filiabus eius per speciem pietatis deceptis interemit: decem sic annos cum Iasone concorditer vixit atque ex eo Didymum, Alcymenum Thessandrum et thessalum genuit. Repudiatâ dein Medeâ Iason Glaucam sive Creusam, filiam Creontis Corinthiorum regis, uxorem duxit, quam nuptiarum die Medea cum totâ simul Creontis regiâ missâ corcona venenis illitâ, vel naphthae bitumine, ut Plinius. l. 2. c. 105. ait, cremavit: filiosque in mariti ultionem trucidavit omnes, preater Thessalum, qui fugâ salutem sibi peperit. Tum Iason, cum doloris vim ferre non posset, propriâ sibi manu mortem conscivit: Medea ad Aegeum Athenarum Regem confugit. Cui nupta Medum filium peperit, qui postea Mediae imperavit. Inde expulsa ad partes Asiae transiens cuidam clarissimo nupsit regi, ex quo dicunt filium Medum peperisse. Post mortem, in elysiis campis Achilli nupsit. Ibyeus, Simonides et Apollonius. Medeam nonnulli non veneficam, sed prudentem feminam fuisse dixerunt, quae exercitiis gymnasticis molles et effeminatos homines, ad integram sanitatem, traduxerit, et laboribus in locis calidis servaverit. Eam ob causam fabulae occasio data, quasi homines coquendo in iuventutem restituerit. Vide Diodor. Sic. l. 4. Plut. in utta Alexandri, ignem quô Creusa exusta est, et quem in scriniolo, munerio loco, ei Medea missit, ad naphthae Babylonicae vim refert. Medeae fabulam explicat erudite Nat. Comes Mytholog. l. 6. c. 7. et 8. Hygin. Fab. 25 Apollodor. Veneficia eius, et furores notissimi ex Ovid. l. 7. Metam. item ex Seneca in Medea. De Medea ita Horat. Epod. 5.
Cur dira barbarae minus
Venena Medeae valent.
Ovid. κακοτεχνίας, l. 2.
Non faciunt ut vivat amor Medeides herbae.
Tibull. l. 1. Eleg. 2.
Sola tenere malas Medeae dicitur herbas.
Quibus locis moveor, ut errorem ex Propertio tollam, apud quem l. 4. Eleg. 7, depravate, ut puto, legitur:
Si te non totum Chloridos herba tenet.
Repone Colchidos, i. e. Medeae. Sic enim frequenter a Poetis appellatur. Horat in Epod. 16.
Neque impudica Colchis intulit pedem.
Ovid. l. 2. Amor. Eleg. 14. v. 28.
Colchida respersam puerorem sanguine culpant,
Statius l. 2. Sylv. 1. v. 141.
Nec fera crudeles Colchis durâsset in iras.
Val. Flacc. l. 7. v. 596.
——— Alium dehinc turbida Colchis
Exarmat ———
Nic. Lloydius. Ceterum A'Timomacho picta, sed non absoluta, omnibus tamen admirationi fuit, non minus ac Venus Apellis, aliaque a summis Artificibus inchoata, uti Plin. testatur l. 35. c. 11. Illud vero perquam rarum ac memoriâ dignum, etiam suprema opera Artificum, imperfectasque tabulas, sicus Irin Aristidis, Tyndaridas Nicomachi, Medeam Timomachi, et, quam diximus, Venerem Apellis, in maiori admiratione esse, quam perfecta. Zuippe in iis lineamenta reliqua, ipsaeque cogitationes Artificum spectantur: atque in lenocinio commendationis dolor est manus, cum id agerat exstinctae. Pingebat autem eam Timomachus, filios, quos ex Iasone susceperat, necantem, prae dolore, quod se repudiatâ is Creusam Creonte genitam duxisset. Hanc postea, ut et Aiacem eiusdem Artificis, Caesar Dictator einit octoginta talentis, teste eodem Plinio l. 7. c. 38.
II.
MEDEA
urbs Thraciae Episcopalis sub Archiepiscopo Heracleensi, apud Cherronesum, Midia vulgo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Medea — (Eugène Delacroix, 1862). Medea (griech. Μήδεια Medeia) ist eine Frauengestalt der griechischen Mythologie. Die älteste vollständig erhaltene Quelle ist das Medea Drama des Euripides. Der Medeastoff wird seit Euripides immer wieder in der Kunst,… …   Deutsch Wikipedia

  • Medéa — MEDÉA, æ, Gr. Μήδεια, ας (⇒ Tab. VI.) 1 §. Namen. Diesen hat sie von dem griechischen μῆδος, welches so viel, als Rath bedeutet. Omeis Mythol. in Medea, p. 150. Sie wird auch bald von ihrem Vaterlande Kolchis. Horat Epod. XVI. v. 58. bald von dem …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Medea — Medea,   griechisch Mẹdeia, griechischer Mythos: die zauberkundige Tochter des Königs Aietes in Kolchis. Sie half Iason, das Goldene Vlies zu gewinnen, und entfloh mit ihm und den Argonauten nach Iolkos; dort vollzog sie in Iasons Auftrag die… …   Universal-Lexikon

  • Medea — • A titular see of Thrace, suffragan of Heraclea Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Medea     Medea     † …   Catholic encyclopedia

  • Medea FM — Localización Llanera Área de radiodifusión Asturias Eslogan Medea Fm ¡ La Gigaradio ! Frecuencia 93.1 FM …   Wikipedia Español

  • Medea — (Rosolina Mare,Италия) Категория отеля: Адрес: 45010 Rosolina Mare, Италия Описание: Medea …   Каталог отелей

  • Medea (EP) — Medea EP by Michou Released November 24th, 2007 …   Wikipedia

  • Médéa —   [mede a], Stadt in Algerien, im östlichen Tellatlas, 920 m über dem Meeresspiegel, 84 100 Einwohner; Verwaltungssitz des gleichnamigen Verwaltungsbezirkes; größte Arzneimittelfabrik des Landes, Pumpen und Schuhherstellung, Kunsthandwerk… …   Universal-Lexikon

  • Medea — famous sorceress, daughter of the king of Colchis, from L. Medea, from Gk. Medeia, lit. cunning, related to medos counsel, plan, device, cunning, medein to protect, rule over, from PIE root *med to measure, limit, consider (see MEDITATION (Cf.… …   Etymology dictionary

  • medea — medea. См. доминантный [фактор] эмбриональной летальности с материнским эффектом. (Источник: «Англо русский толковый словарь генетических терминов». Арефьев В.А., Лисовенко Л.А., Москва: Изд во ВНИРО, 1995 г.) …   Молекулярная биология и генетика. Толковый словарь.

  • Medea — Medea, Stadt in der Provinz Algier (Algerien), liegt am südlichen Fuße des Teniahpasses, 3300 Fuß über Meer u. hat 7500 Ew. Hier 1836 dreitägiger Kampf zwischen einem Aga Abd el Kaders u. Bei Mahomed, welcher Letztere den Franzosen behülflich bei …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”